[288] EPISTOLA LXXXVIII.

PHILIP. MORNAYUS PLESS.

FESTO HOMMIO.

Cl. Vir, & mihi plurimum observande. Pergratum mihi fuit ex tuis literis tam diserte intelligere, celebris illius Synodi vestrae quis ordo, quae series hactenus fuerit; haud dubie, in exemplis olim in Ecclesiis purioribus futurae. In qua quidem uti video incertum, pietas in disquirenda veritate, an prudentia in praescindendis vitilitigationibus clarius enituerit. Et vero non dubito quin bonis conscientiis fiat satis, quae solo veri & recti studio ducuntur, reluctantibus tantum illis quorum mensem convincere, quam animum vincere facilius est. Precor igitur DEUM OPT. MAX. ut vobis magis ac magis Spiritu suo adsit, intersit, praesit, quo sincera doctrina non internoscatur modo, sed diffulgeat, pax Ecclesiis reddatur, caeteris authoritate vestra firmetur, & Resp. porro vestra pristinam ex concordia, & gloriam & potentiam recuperet: Nos sane omnes in eventum tanti negotii cernui, avide expetimus & progressum & finem ejus nolle, quare te enixe rogo, ut qua erga me benevolentia caepisti, eadem prosequi digneris, non me solum hoc beneficio sed plerosque apud nos non parum devincturus. Vale. Vir Clarissime, mihique tui studiosissimo, amicitiae tuae favorem impertire. Sicubi mea opera tibi usui esse possit, nihil non in tui gratiam praestituro. Salmurii XXII. Martii. Anno MDCXIX.